- PYTHAULES
- PYTHAULESapud Vopisc. in Carino, c. 19. Exhibuit --- centum salpistas unô crepitu concinentes et centum camptaulas, choraulas centum, etiam centum Pythaulas, Pantominos etc. ἀπὸ τῶν Πυθίων, dictus est, qui Pythia scil. cantabat et pythicas tibias inflabat. Vel potius ἀπὸ τῆς Πυθοῦς, ab urbe Pytho; quod enim in urbe Apollinis Πυθοῖ eiusmodi cantus frequens et celebris esset, quô paeanes in laudem apollinis, ad tibiam cantari solebant: hinc πυθαύλης tibicen dictus, qui in urbe Pytho paeanas huiusmodi canebar. Semper autem sine choro πυθικὸν istiusmodi αὔλημα consuevit cantari, neque unquam Pythaules ad chroum aut cum choro canebat: unde Pythaulae a choraulis ubique distincit. Pollux, Πρὸς παιᾶνας δὲ οἱ Πυθικοί: τελέιους δὲ αὐλοὺς ὠνόμαζον: ἠύλουν δὲ τὸ ἄχορον αὔλημα, τὸ πυθικὸν. Hincque in canticis Comoediarum, quod una ibi tantum persona locum haberet, artifex qui responsabat, Pythaules vocabatur; at, qui Choro canenti concinebat, Choraules. Diomedes, Quando enim chorus canebat, choricis tibiis, i. e. choraulicis artifex continebat, in canticis autem, Pythaules pythicis responsabat. Et quidem prisci temporibus, ut idem Grammaticus observat, Pythaulae in Comoedia canebant, postea, ut quoque Choraulae et pantomimi, seorsim in scena sua res agere coeperunt, et a Comoedia separati, de artificio suo, in ludis Musicis per se contenderunt et de palma in certamen soli descenderunt. Seneca, Ep. 76. Quoties scholam intrant, praeter ipsum theatrum Neapolitanum ——— iranseundum est, Metronactis petentibus domum. Illud quidem fartum est et hoc ingenti studiô, qui sit Pythaules bonus, iudicatur. Habet tibicen quoque Graecus et praeco concursum; at in illo loco, ubi vir bonus discitur, paucissimi sedent. Iidem porro in Comoediis antiquis Latinis, duabus tibiis simul flabant, aut dextrâ et sinistrâ; aut duabus dextris aut duabus sinistris: Quum dextram et sinistram inflabant, imparibus tibiis; quum duasdextras, vel duas sinistras, duabus dextris paribus vel duabus sinistris paribus canere dicti etc. A voce autem Pythaules, deductum Πηδιαύλιον, pro Πυθιαύλιον aut Πυθαύλιον. quô nomine Graeci hodierni tibiam appellant. Vide Salmas. ad Vopis. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.